monumenta.ch > Hieronymus > sectio 23

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio     Magnify Greek
Hieronymus, Commentarii, in Amos, 2, 4, 23
Secundo iuxta allegoriam, id est, intelligentiam spiritualem. Tertio secundum futurorum beatitudinem. Vos autem primam, inquit, et secundam contemnentes diem, spiritualia vobis quaedam figmenta componitis sine fundamento, et parietibus tectum desuper imponentes. Nec hoc sunt haeretici, de quibus, et ad quos dicitur, impietatis fine contenti: sed legerunt foris legem Dei de Ecclesia recedentes, et singulis dogmatibus suis, quae perverso corde simularunt, confessiones et testimonia sociare conati sunt: sive sacrificaverunt de fermento, super quo in Evangelio dicitur: Cavete vobis a fermento, id est, doctrina Pharisaeorum . Et haec fecerunt non errore, sed studio: non fortuita voluntate, sed maiorum charitate plenissima. Unde ultionem super his comminatur Dominus: Dabo, inquiens, vobis stuporem dentium, qui Graece γομφιασμὸς dicitur.